VERSIONI DI LATINO

Seneca - Testo latino - De otio

6, 3
Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare sed etiam aliquando manum axercere et ea quae meditata sunt ad verum perducere? Quodsi per ipsum sapientem non est mora, si non actor deest, sed agenda desunt, ecquid illi secum esse permittes?